Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
nec inmerito eos dominus, quos iam in uisceribus receperat caritatis, noxie tepeactos cum quadam conuulsione pectoris sui euomendos esse pronuntiat, qui cum salutarem quodammodo ei potuissent praebere substantiam, auelli ab eius uisceribus maluerunt, tanto deteriores effecti illis qui numquam ori dominico inlati sunt cibis, quanto id quod nausea conpellente proicimus odibilius detestamur. quidquid enim frigidum est, etiam ore nostro susceptum uertitur in calorem et salutifera suauitate percipitur. quod autem semel uitio perniciosi teporis abiectum est, non dicam labiis admouere, sed etiam eminus intueri sine ingenti horrore non possumus.
rectissime ergo pronuntiatur esse deterior, quia facilius ad salutarem conuersionem ac perfectionis fastigium carnalis quis, id est saecularis uel gentilis accedit, quam is qui professus monachum nec tamen uiam perfectionis adripiens secundum regulam disciplinae ab illo semel spiritalis feruoris igne discessit. ille namque corporalibus saltim uitiis humiliatus atque inmundum se sentiens [*]( 7 Apoc. 3, 15—16 ) [*]( 1 gradu 0 4 corruptella VP correptella D1 6 teterrimus D1WO euomendus V 8 essis D\' aut] hac 01 fridus D\' 10 noziaet D noxios et PX 11 tepefactus V1D1 eaomendos Y 13 euelli OPX malluerunt DWP 15 nausia &WOPX odibilibua Dl 16 quidqaid DOP: quicquid VWX 18 percepitur F1 20 post possumus in 0 cap. XX incipit ergo m. D\' 21 qui 0 22 secularis DPX 23 accedet D1P1 is m. 0 24 perfeccionis D 25 spiritali feruore segnis PX 26 Baltem 0 adque VOP ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 8 )
nam qui semel ut diximus tepido exorsus initio monachi coepit abuti uocabulo, nec tamen humilitate ac feruore quo debuit iter huius professionis adripuit, infectus semel hac miserabili lue et in ea quodammodo resolutus nec ex sese ulterius perfecta sapere nec alterius poterit monitis erudiri. dicit enim in corde suo secundum illam domini sententiam: quia diues sum et locuples et nullius egeo.
cui illud quoque quod subsequitur consequenter aptabitur: tu autem es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus: in eo factus etiam saeculari deterior, quod nec miserum se nec caecum ac nudum aut emendatione dignum uel egere monitis alicuius aut institutione cognoscit et ob hoc ne exhortationem quidem ullam uerbi salutaris admittit, non intellegens ipso monachi se nomine praegrauari ac deprimi opinione cunctorum, qua dum creditur ab omnibus sanctus et uelut dei famulus colitur, necesse est ut in futuro uehementiori iudicio poenaeque subdatur.
postremo quid diutius inmoramur in his quae nobis experimento satis conperta sunt ac probata? frequenter uidimus de frigidis atque carnalibus, id est de saecularibus ac paganis ad spiritalem peruenisse feruorem, de tepidis atque animalibus omnino non uidimus. quos etiam per prophetam ita legimus [*]( 10 Apoc. 3, 17, 12 L c. ) [*]( 2 adcurret D1W1O: adcnrrit VD2W2PX 3 qua D1 suscensus 0 4 conuolauit D1 5 uocabolo D* 6 quod D1W1O inter D1 7 aripuit W hac] ac W a O laue 0 8 so PX 9 monitis poterit D1 erudire D* 10 sententenciam W 11 lucaples D et locuples om. W ego W1 illut WO 12 conpetenter D1 competenter W 13 nudis W factus es (ea in est mtRat.) etiam D 14 ac] aut D 16 cognuscit V cognoscet D* ■ nec PX ezhortatione V exortationem DWOX1 17 ipse PX 18 depremi V depmi D1 quia D\'0 20 uehementiore FD1 pone D1 pęnaque WX 23 adque VOP 24 adque VOP 25 profetam DO )