Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Spiritalis namque substantia nec ulla carnis soliditate deuincta ut excusationem exortae in sese prauae non recipit noluntatis, ita ueniam malignitatis excludit, quia nulla quemadmodum nos ad peccandum inpugnatione carnis extrinsecus lacessita est, sed uitio solius malae uoluntatis accensa. et ob hoc sine uenia peccatum et languor sine remedio est. sient enim nulla terrena sollicitante materia conruit, ita ne indulgentiam quidem aut locum potest paenitudinis obtinere. [*]( 2 intercidente V 8 melati D 7 nequitur D\' conoepimna v1: concipimna rell. v 8 penitodine VOX 9 procrutinationee W1 10 discendere WP 11 uolatatum D\' 12 daemonis W1 Bpiritalis W1 13 equidem 0 14 quod] qaodsi D 16 conceperent V 19 facultas D* 22 dinincta F* deuicta OX se PX reoepit V 2suenia D1 24 extrisicus V 25 lacessita W 26 Iangor 0 27 materiae D 28 quidam W1 poterit 0 . optinere W pott obtinere Mstinguunt DiP )
Primo quod desidias ac neglegentias nostras statim arguit et ut quidam diligentissimus paedagogus a districtionis et disciplinae linea numquam nos deuiare concedens, si paululum quid securitas nostra mensuram congruae serietatis excesserit, flagellis incentiuorum stimulat confestim et increpat atque ad conpetentem reuocat parcitatem. secundo quod pro castimoniae ac puritatis integritate, cum dei gratia concedente ita nos longo tempore genitali pollutione uiderimus inmunes, ut ne ipsa quidem simplici conmotione carnis ulterius nos inquietandos esse credamus et per hoc, uelut qui non gestemus corruptelam carnis, in secretis conscientiae nostrae fuerimus elati, suo nos rursum quamuis quieto ac simplici uisitans fluxu humiliat ac retundit nosque homines esse stimulis suis admonet.