Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

atque ita fiet, ut cum pro tepore huius quam diximus ignauissimae uoluntatis propensius mens ad desideria carnis fuerit deuoluta, spiritus concupiscentia refrenetur, nequaquam eo uitiis adquiescente terrenis, rursumque si inmoderato feruore per excessum cordis ad inpossibilia fuerit spiritus noster et inconsiderata praereptus, infirmitate carnis ad iustum retrahatur examen et transcendens uoluntatis nostrae tepidissimum statum commodissima temperie planoque tramite cum sudoris industria uiam perfectionis incedat.

simile quid etiam in illius turris extructione legimus a domino dispensatum in libro Geneseos, ubi linguarum oborta repente confusio sacrilegos ausus hominum nefandosque conpescuit. permansisset enim etiam ibi aduersus deum, immo aduersus eos qui diuinam eius adtemptare coeperant maiestatem consensus noxius, nisi eos dispensatione dei repugnans inter se diuersitas linguae per dissonantiam uocis in meliorem statum proficere conpulisset, et quos ad excidium sui animauerat perniciosa consensio, ad salutem [*]( 21 cf. Gen. 11 ) [*]( 1 aequitatis D\' 2 obtime DOP 3 illic D\' rigore W moderatiuemo D\' 4 conteperent Dl contemperet DtpX 5 rursum PX 9 pugnae delet. in D aequiliberatio D1O1 10 BUecendens 0 utraque DWOPX: utramque V cf. ad cap. 9, 2 resernet PX 11 itenere D1 12 adque V . fit PX tempore WP1 16 inposibilia D et om. 0 17 praeruptui VO infirmitatem V1 18 transscendens 0 18 nefanduaque V* 26 magestatem 0 )

109
reuocasset bona utilisque discordia, incipientes scilicet humanam fragilitatem intercedente diuisione sentire, quam per noxiam conspirationem elati antea nesciebant.,