Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quae eam utraque, id est desideria carnis et spiritus in uno eodemque sint homine, intestinum cotidie intra nos geritur bellum, dum concupiscentia carnis, quae praecipitanter fertur ad uitia, his quae ad praesentem requiem pertinent deliciis gaudet. quibus e contra concupiscentia spiritus aduersata ita desiderat tota spiritalibus studiis inhaerere, ut etiam necessarios carnis usus optet excludere, sic illis iugiter cupiens occupari, ut nullam optaret fragilitati eius curam penitus inpertire. caro luxuriis ae libidine delectatur, spiritus ne ipsis quidem naturalibus desideriis adquiescit.