Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quamobrem in hoc loco carnem non hominem, id est hominis substantiam, sed uoluntatem carnis et desideria pessima debemus accipere, sicut ne spiritum quidem aliquam rem substantialem, sed animae desideria bona et spiritalia designari. quem sensum idem beatus apostolus superius euidenter expressit ita incipiens: dico autem, spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus uero aduersus carnem: haec autem inuicem aduersantur sibi, ut non quaecumque uultis illa faciatis.
quae eam utraque, id est desideria carnis et spiritus in uno eodemque sint homine, intestinum cotidie intra nos geritur bellum, dum concupiscentia carnis, quae praecipitanter fertur ad uitia, his quae ad praesentem requiem pertinent deliciis gaudet. quibus e contra concupiscentia spiritus aduersata ita desiderat tota spiritalibus studiis inhaerere, ut etiam necessarios carnis usus optet excludere, sic illis iugiter cupiens occupari, ut nullam optaret fragilitati eius curam penitus inpertire. caro luxuriis ae libidine delectatur, spiritus ne ipsis quidem naturalibus desideriis adquiescit.
illa cupit satiari somno, repleri cibo, hic ita uigiliis et ieiuniis saginatur, ut ne ad ipsum quidem necessarium uitae usum somnum cibumque uelit admittere. illa uniuersis exuberare copiis concupiscit, hic ne ipsius quidem exigui panis cotidianam substantiam habere contentus est. lauacris illa nitescere et cotidianis adulantium cuneis adpetit. constipari, hic squalore sordium et inaccessibilis heremi uastitate congaudet cunctorumque mortalium praesentiam [*]( 8 1. o. 16—17 ) [*]( 6 nec X 6 designara DI 10 nero] antem P 14 in tMtimonium 0 cottidie DX 16 diliciis D\'P 19 nt] et 0 20 inpertiri D\'O\' 23 geinniis Dl 24 somnum cibumque (cyb. D) DOX: s. cibosque P somnumque W uellit DlPl admitere D 25 exuberare D\' nec PX 26 cottid. X 87 cottid. DX coneii D1W1 19 perorrescit W )
Inter has igitur utrasque concupiscentias animae uoluntas in meditullio quodam uituperabiliore consistens nec uitiorum flagitiis oblectatur nec uirtutum doloribus adquiescit, sic quaerens a passionibus temperare carnalibus, ut nequaquam uelit dolores necessarios sustinere, sine quibus desideria spiritus nequeunt possideri, absque castigatione carnis castimoniam corporis desiderans obtinere, sine uigiliarum labore cordis adquirere puritatem, cum requie carnis spiritalibus exuberare uirtutibus, absque ullius exasperatione conuicii patientiae gratiam possidere, humilitatem Christi sine honoris mundani exercere iactura, religionis simplicitatem cum saeculari ambitione sectari, Christo cum hominum laude ac fauore seruire, districtionem ueritatis sine cuiuspiam uel tenui offensione proferre: postremo sic mauult futura consequi bona, ut praesentia non amittat.
quae uoluntas numquam nos ad perfectionem ueram faceret peruenire, sed in tepore quodam deterrimo conlocaret talesque faceret, quales illi sunt qui in Apocalypsi increpatione domini castigantur: scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. utinam frigidus esses aut calidus. nunc autem tepidus es, et incipiam te euomere ex ore meo, nisi hunc tepidissimum statum altrinsecus haec insurgentia bella disrumperent. nam cum famulantes huic uoluntati nostrae ad hanc remissionem noluerimus nosmet ipsos paululum relaxare, confestim aculei carnis insurgunt suisque nos uitiis et passionibus sauciantes [*]( 20 Apoc. 3, 15-16 ) [*]( 3 nulla distinctio in WX tias animae] incipit V 4 in om. 0 meditnlleo V 5 oblectatus D 6 temperari D\'PX 7 uellit DlP neceBsarioB V1 8 possidere D* 11 connitii WX 15 destrict. 0 16 malauult D 18 taepore V (passim) tempore WlOP . teterrimo DOxX 21 utinam ... calidus in marg. m. 2 W 22 autem quia W2P2X2 et om. D\'WPX 23 euouere D1 ei] de PX taepidissimum V (passim) 24 altrin- sicus V 26 ipsus Y paulum D)
rursum si spiritnB feruore succensi opera carnis uolentes extinguere sine ullo respectu fragilitatis humanae totos nosmet ipsos temptauerimus ad inmoderata uirtutum studia cordis elatione conferre, interpellans inbecillitas carnis ab illa reprehensibili nimietate spiritus reuocat ac retardat. et ita fit ut utraque concupiscentia tali conluctatione alterne sibimet repugnante animae uoluntas, quae nec totam se carnalibus desideriis dedere nec uirtutum uult laboribus desudare, quodammodo iusto moderamine temperetur, dum haec inter utraque contentio, illam perniciosiorem excludens animae uoluntatem, ut quandam aequitatis libram in statera nostri corporis conlocat, quae spiritus carnisque confinia iusto discernit examine, nec a dextris mentem spiritus ardore succensam nec a laeua carnem uitiorum aculeis praeponderare permittens.