Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

humilitatis consuetudinem non omittens nihil nmquam sibi illo praesente de sublimioris ordinis adiectione donauit, sed semper abbate Pafnutio spiritales hostias offerente hic uelut diaconus in prioris ministerii permansit officio. in quo tamen beatum Pafnutium, cum talis uir esset ac tantus, ut in multis etiam praescientiae gratiam possideret, haec spes substitutionis electioque frustrata est. nam non multo post hunc, quem sibi parauerat successorem, praemisit ad deum.

Hic igitur beatus Danihel inquirentibus nobis, cur interdum residentes in cellula tanta alacritate cordis cum ineffabili quodam gaudio et exuberantia sacratissimorum sensuum repleremur, ut eam non dicam sermo subsequi, sed ne ipse quidem sensus occurreret, oratio quoque pura emitteretur ac prompta et mens plena spiritalibus fructibus preces suas efficaces ac lenes etiam per soporem supplicans ad deum peruenire sentiret, ac rursum nullis exsistentibus causis tanto subito repleremur angore et inrationabili quadam maestitia premeremur, ut non solum nosmet ipsos huiusmodi sensibus arescere sentiremus, neram etiam horreret cella, sorderet lectio, ipsa quoque instabilis ac nutabunda et quodammodo ebria emitteretur oratio, ita ut ingemescentibus et conantibus nobis ad directionem pristinam reuocari mens nostra non posset, quantoque intentius ad dei reduceretur intuitum, tanto uehementius ad discursus instabiles lubrico raperetur excessu et ita omni spiritali fructu redderetur effeta, ut nec desiderio regni caelorum nec metu gehennae proposito ab hoc letali quodam somno ualeret excitari, ita respondit.-