Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sunt quoque mediae, id est quae possunt uel bonae esse uel malae. ad utramque enim partem pro arbitrio uel qualitate utentium transferuntur. de quibus beatus apostolus diuitibus, ait, mundi huius praecipe non sublime sapere, nec sperare in incerto diuitiarum, sed in deo qui praestat nobis abunde omnia ad fruendum, bene facere, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. quas iterum diues ille in euangelio retinens ac nequaquam indigentibus subministrans, de cuius micis satiari pauper Lazarus ante fores eius expositus cupiebat, intolerandis gehennae ignibus et aeterno deputatur ardori.