Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Festinare igitur omni debemus instantia, ut interior quoque noster homo uitiorum suorum diuitias quas in anteriore conuersatione contraxit uniuersas abiciat atque dispergat. quae corpori atque animae iugiter cohaerentes propriae nostrae sunt, ac nisi adhuc in hoc corpore constitutis nobis abiectae fuerint et abscisae, post excessum nos non desinent comitari. ut enim Mutes uel ipsa caritas, quae earum fons est, in hoc saeculo conquisita post finem quoque huius uitae pulchrum ac splendidum amatorem suum reddit, ita uitia ad illam perennem commorationem obfuscatam mentem quodammodo coloribus taetris infectamque transmittunt.