Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
huic quoque renuntiationi aliud maius adiunxit: et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatemis uero non habuero, nihil sum, ac si aliis uerbis dixisset: si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas secundum euangelicum illud mandatum quo dicitur: si uis perfectus esse, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, ita scilicet abrenuntians, ut ex his nihil penitus mihi reseruem, et huic erogationi martyrium exustione meae carnis adiunxero, ita ut corpus meum tradam pro Christo, et tamen uel inpatiens uel iracundus uel inuidus uel superbus sim uel aliorum inflammer iniuriis uel quaeram quae mea sunt uel ea quae mala sunt cogitem uel uniuersa quae mihi possunt inferri