Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod tunc inplebimus, cum in carne ambulantes non secundum carnem militare domino coeperimus, illam beati apostoli sententiam opere ac uirtute clamantes: noster autem municipatus in caelis est. his tribus abrenuntiationibus proprie tres libri Salomonis aptantur. nam Prouerbia primae abrenuntiationi conueniunt, quibus concupiscentia carnalium rerum ac terrena uitia resecantur, secundae abrenuntiationi Ecclesiastes, ubi uniuersa quae aguntur sub sole uanitas pronuntiantur, tertiae Canticum Canticorum, in quo mens uisibilia cuncta transcendens uerbo iam dei caelestium rerum contemplatione coniungitur.

Quapropter non multum proderit primam nos abrenuntiationem cum summa deuotione fidei suscepisse, si secundam non eodem studio atque eodem impleuerimus ardore. et ita cum etiam hanc fuerimus indepti, ad illam quoque tertiam peruenire poterimus, qua de domo prioris nostri parentis egressi, quem ab exordio natiuitatis nostrae secundum ueterem hominem, quando eramus natura filii irae sicut etceteri, patrem nobis fuisse meminimus, omnem mentis intuitum ad caelestia deflectemus.