Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod tunc inplebimus, cum in carne ambulantes non secundum carnem militare domino coeperimus, illam beati apostoli sententiam opere ac uirtute clamantes: noster autem municipatus in caelis est. his tribus abrenuntiationibus proprie tres libri Salomonis aptantur. nam Prouerbia primae abrenuntiationi conueniunt, quibus concupiscentia carnalium rerum ac terrena uitia resecantur, secundae abrenuntiationi Ecclesiastes, ubi uniuersa quae aguntur sub sole uanitas pronuntiantur, tertiae Canticum Canticorum, in quo mens uisibilia cuncta transcendens uerbo iam dei caelestium rerum contemplatione coniungitur.