Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

de duobus enim patribus, id est aiue de illo qui deserendus siue de eo qui expetendus est, ita per Dauid ex persona dei canitur: audi, fBia, et uide, et inclina aurem tuam: et obliuiscere populum tuum, et domum patris tui. nam qui dicit audi, filia, pater utique est, et illum, cuius domum uel populum obliuioni tradi debere persuadet, patrem nihilominus suae filiae fuisse testatur. quod ita fit, cum mortificati cum Christo ab elementis huius [*]( 14 Gen. 12, 1 24 Ps. 44, 11 ) [*]( 1 et om. 0 optime DWPX obtime 0 conuersatdonis 0 2 repperire D\' reperiri X 3 timore D 10 carnis D1 11 reoocantes P 12 ea om. WP 13 concapiscimur W habrahae WP abraham X 14 ad eum om. WO 20 cognata sunt] iunguntar W conittncta sunt 0 21 occulorum D1 28 qui post ex eras. i* D 27 obliuione Dl 29 sit DP cum] ti s.l. m. 1 W )

74
mundi contemplamur secundum apostolum iam non eaquae uidentur sed quae non uidentur: quae enim uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna, et exeuntes corde de hac temporali ac uisibili domo in illam in qua sumus iugiter permansuri nostros oculos mentemque dirigimus.

quod tunc inplebimus, cum in carne ambulantes non secundum carnem militare domino coeperimus, illam beati apostoli sententiam opere ac uirtute clamantes: noster autem municipatus in caelis est. his tribus abrenuntiationibus proprie tres libri Salomonis aptantur. nam Prouerbia primae abrenuntiationi conueniunt, quibus concupiscentia carnalium rerum ac terrena uitia resecantur, secundae abrenuntiationi Ecclesiastes, ubi uniuersa quae aguntur sub sole uanitas pronuntiantur, tertiae Canticum Canticorum, in quo mens uisibilia cuncta transcendens uerbo iam dei caelestium rerum contemplatione coniungitur.

Quapropter non multum proderit primam nos abrenuntiationem cum summa deuotione fidei suscepisse, si secundam non eodem studio atque eodem impleuerimus ardore. et ita cum etiam hanc fuerimus indepti, ad illam quoque tertiam peruenire poterimus, qua de domo prioris nostri parentis egressi, quem ab exordio natiuitatis nostrae secundum ueterem hominem, quando eramus natura filii irae sicut etceteri, patrem nobis fuisse meminimus, omnem mentis intuitum ad caelestia deflectemus.