Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ntmc de abrenuntiationibus disserendum est, quas tres esse patrum traditio et scripturarum sanctarum demonstrat auctoritas, quasque unumquemque nostrum omni studio oportet inplere. prima est qua corporaliter uniuersas diuitias mundi facultatesque contemnimus, secunda qua mores ac uitia affectusque pristinos animi carnisque respuimus, tertia qua mentem. nostram de praesentibus uniuersis ac uisibilibus euocantes futura tantummodo contemplamur et ea quae sunt inuisibilia concupiscimus.

quae tria ut simul perficiantur etiam Abrahae legimus dominum praecepisse, eum dicit ad eum: exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. primum dixit de terra tua, id est de facultatibus mundi huius opibusque terrenis: secundo de cognatione tua, id est de conuersatione et moribus uitiisque prioribus, quae nobis a nostra natiuitate cohaerentia uelut adfinitate quadam et consanguinitate cognata sunt: tertio de domo patris tui, id est omni memoria mundi huius quae oculorum occurrit obtutibus.