Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quo etiam modo beatum Antonium accitum esse cognouimus, qui occasionem suae conuersionis a sola diuinitate percepit. ingressus namque ecclesiam ibique audiens in euangelio dominum praedicantem: qui non odit patrem et matrem et filios et uxorem et agros, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus, et: si uis perfectus esse, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni, sequere me, praeceptum hoc domini uelut specialiter ad se directum cum summa cordis conpunctione suscepit confestimque renuntians cunctis secutus est Christum, nulla exhortatione neque doctrina hominum prouocatus. secundus uocationis
modus est quem fieri per hominem diximus, cum uel exemplis quorundam sanctorum uel monitis instigati ad desiderium salutis accendimur. quo nos quoque per gratiam domini retinemus adscitos, qui praedicti uiri monitis ac uirtutibus incitati huic nos studio professionique tradidimus. quo ordine etiam in scripturis sanctis per Moysen filios Israhel de adflictione j iegypti legimus liberatos.
tertius uero uocationis modus est [*]( 7 Gen. 12, 1 12 Luc. 14, 26 14 Mt. 19, 21 26 cf. Exod. 14 ) [*]( 3 eteter** D 5 cohortamur D\'P coortatur 0 6 genetali DlWl 10 conueTsationis OlPXI praecepit W1 12 filios D1 15 ninde D1 habis D1 16 caelum W 17 ad se specialiter 0 19 renanctians 01 sequutaB 0 ezortatio D1 ezordinatione 0 ezortatione D2 W X1. 22 ad] et 0 23 retenemus adscitus W1 25 professioneque DlOx tradedimus D1 26 scripturiis 0 moysen D2OPX2: moisen Dl mosen WXI isrl DWPX frhT 0 27 egipti D nacationis modis D\' )
cuius uocationis neceesitatem in scripturis quoque saepissime repperimus, cum filios Israhel ob menta peccatorum legimus a domino traditos hostibus suis, ob quorum dominationem crudelitatemque saeuissimam rursum conuersos ad dominum proclamasse. et misit eis, inquit, dominus saluatorem Aoth, filium Gera, filium Iemini, qui utraque manu utebatur pro dextera. et rursum clamauerunt, inquit, ad dominum: qui suscitauit eis saluatorem, et liberauit eos, Othonihel filium Cenez, fratrem Caleb iuniorem.
et de talibus in psalmo dicitur: cum occideret eos, tunc quaerebant eum: et reuertebantur, et diluculo ueniebant ad deum. et recordati sunt quia deus adiutor eorum est: et deus excelsus redemptor eorum est. rursumque: et clamauerunt ad dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberauit eos.
Ex his itaque tribus modis licet priores duo melioribus inniti principiis uideantur, nonnumquam tamen inuenimus etiam de tertio gradu, qui infimus uidetur ac tepidus, perfectos uiros ac spiritu feruentissimos extitisse illisque consimiles, qui optimo principio adgressi domini famulatum [*]( 10 Ind. 3, 15 13 1. 0. 9 16 Pa. 77, 84-36 19 Ps. 106, 19 ) [*]( 1 huius] istiua in ras. m. 2 D 3 uel ante mortis om. D1 5 dominum PX contemsimus DIWOP saltem WO 6 pro- epenre D1 7 iarJ W frhl 0 8 traditus D1 9 rursus OX 10 proolamuaet W1 inquid DWP inqait eis 0 dominus eras. in D 11 gerari 0 fllium (post Gera) DlWOX: filii D\'łP gemini DO 13 clamauerint W1 inquid D: om. W P 14 liberabit WO othoniel 0 15 frat* (i. e. frater) D ealebh 0 17 deluculo WI: ante lucem 0 21 de cessitatibuB D 22 licet et W 24 infirmus OP1 26 obtimo OPX )