Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Vt igitur tres hi uoeationum modi speciali distinctione pandantur, primus ex deo est, secundus per hominem, tertius [*]( 1 adque D\'0 edocatique D1WO post Buistinerent in DO cap. 2 incipit 8 institutionebus D1 k possimus D1W1PX eidem inesse D 5 tillis DVPOP: ullius X illius v 8 quoque om. VT 10 blandire Dl possimuB D\'WPX 11 paphnutius P inquid WP uocatiouis 0 13 uocatiohes Dl 16 cultu W 18 incoasae DO 21 relegionem PX 26 consumare DWP 28 hi om. 0 )
quo etiam modo beatum Antonium accitum esse cognouimus, qui occasionem suae conuersionis a sola diuinitate percepit. ingressus namque ecclesiam ibique audiens in euangelio dominum praedicantem: qui non odit patrem et matrem et filios et uxorem et agros, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus, et: si uis perfectus esse, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni, sequere me, praeceptum hoc domini uelut specialiter ad se directum cum summa cordis conpunctione suscepit confestimque renuntians cunctis secutus est Christum, nulla exhortatione neque doctrina hominum prouocatus. secundus uocationis
modus est quem fieri per hominem diximus, cum uel exemplis quorundam sanctorum uel monitis instigati ad desiderium salutis accendimur. quo nos quoque per gratiam domini retinemus adscitos, qui praedicti uiri monitis ac uirtutibus incitati huic nos studio professionique tradidimus. quo ordine etiam in scripturis sanctis per Moysen filios Israhel de adflictione j iegypti legimus liberatos.
tertius uero uocationis modus est [*]( 7 Gen. 12, 1 12 Luc. 14, 26 14 Mt. 19, 21 26 cf. Exod. 14 ) [*]( 3 eteter** D 5 cohortamur D\'P coortatur 0 6 genetali DlWl 10 conueTsationis OlPXI praecepit W1 12 filios D1 15 ninde D1 habis D1 16 caelum W 17 ad se specialiter 0 19 renanctians 01 sequutaB 0 ezortatio D1 ezordinatione 0 ezortatione D2 W X1. 22 ad] et 0 23 retenemus adscitus W1 25 professioneque DlOx tradedimus D1 26 scripturiis 0 moysen D2OPX2: moisen Dl mosen WXI isrl DWPX frhT 0 27 egipti D nacationis modis D\' )