Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Vt igitur tres hi uoeationum modi speciali distinctione pandantur, primus ex deo est, secundus per hominem, tertius [*]( 1 adque D\'0 edocatique D1WO post Buistinerent in DO cap. 2 incipit 8 institutionebus D1 k possimus D1W1PX eidem inesse D 5 tillis DVPOP: ullius X illius v 8 quoque om. VT 10 blandire Dl possimuB D\'WPX 11 paphnutius P inquid WP uocatiouis 0 13 uocatiohes Dl 16 cultu W 18 incoasae DO 21 relegionem PX 26 consumare DWP 28 hi om. 0 )

70
ex necessitate. et ex deo quidem est, quotiens inspiratio quaedam inmissa in cor nostrum nonnumquam etiam dormientes ngs ad desiderium aeternae uitae ac salutis exsuscitat deumque sequi et eius inhaerere praeceptis conpunctione saluberrima cohortatur: ut in scripturis sanctis Abraham uoce dominica de genitali solo et totius cognationis affectibus patrisque domo legimus euocatum dicente domino: exi de terra t u a, et de cognatione tua, et de domo patris tui.