Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Tum beatus PAFNVTIVS: Tres, inquit, uocationum sunt ordines, tres quoque renuntiationes monacho in quocumque uocationis ordine constituto necessarias nouerimus. et primam quidem causam qua tres esse uocationum ordines diximus oportet nos diligenter inquirere, ut cum agnouerimus nos ad dei cnltntn primo gradu uocationis adscitos, secundum eius sublimitatem conuersationis quoque nostrae congruentiam temperemus. nihil enim proderit sublimiter inchoasse, si similem principiis non exhibuerimus et finem.
quodsi etiam ultimo ordine nos a conuersatione saeculi extractos fuisse cognoscimus, quanto minus probabili ad religionem principio uidemur inniti, tanto acrius nosmet ipsos ad meliorem finem spiritali feruore incitare curemus. secundam quoque catiskm trinae abrenuntiationis omnimodis nosse nos conuenit, quia nullo modo perfectionem poterimus adtingere, si eam uel ignorauerimus uel scientes non contenderimus opere consummare.
Vt igitur tres hi uoeationum modi speciali distinctione pandantur, primus ex deo est, secundus per hominem, tertius [*]( 1 adque D\'0 edocatique D1WO post Buistinerent in DO cap. 2 incipit 8 institutionebus D1 k possimus D1W1PX eidem inesse D 5 tillis DVPOP: ullius X illius v 8 quoque om. VT 10 blandire Dl possimuB D\'WPX 11 paphnutius P inquid WP uocatiouis 0 13 uocatiohes Dl 16 cultu W 18 incoasae DO 21 relegionem PX 26 consumare DWP 28 hi om. 0 )
quo etiam modo beatum Antonium accitum esse cognouimus, qui occasionem suae conuersionis a sola diuinitate percepit. ingressus namque ecclesiam ibique audiens in euangelio dominum praedicantem: qui non odit patrem et matrem et filios et uxorem et agros, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus, et: si uis perfectus esse, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni, sequere me, praeceptum hoc domini uelut specialiter ad se directum cum summa cordis conpunctione suscepit confestimque renuntians cunctis secutus est Christum, nulla exhortatione neque doctrina hominum prouocatus. secundus uocationis