Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

respondimus nos ob id ad eius doctrinam ac magisterium tetendisse, ut inbui aliquatenus tanti uiri institutionibus ac perfectione possemus, quam innumeris documentis inesse eidem senseramus, non ut nullis quae tamen in nobis non essent laudibus grauaremur aut elatione animi, qua in nostris quoque cellulis nonnumquam suggestione titillabamur inimici, ipsius quoque sermonibus inflaremur. quamobrem illa nobis potius precabamur infundi, quibus conpungi uel humiliari, non quibus nobismet ipsis blandiri extollique possemus.

Tum beatus PAFNVTIVS: Tres, inquit, uocationum sunt ordines, tres quoque renuntiationes monacho in quocumque uocationis ordine constituto necessarias nouerimus. et primam quidem causam qua tres esse uocationum ordines diximus oportet nos diligenter inquirere, ut cum agnouerimus nos ad dei cnltntn primo gradu uocationis adscitos, secundum eius sublimitatem conuersationis quoque nostrae congruentiam temperemus. nihil enim proderit sublimiter inchoasse, si similem principiis non exhibuerimus et finem.

quodsi etiam ultimo ordine nos a conuersatione saeculi extractos fuisse cognoscimus, quanto minus probabili ad religionem principio uidemur inniti, tanto acrius nosmet ipsos ad meliorem finem spiritali feruore incitare curemus. secundam quoque catiskm trinae abrenuntiationis omnimodis nosse nos conuenit, quia nullo modo perfectionem poterimus adtingere, si eam uel ignorauerimus uel scientes non contenderimus opere consummare.