Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

utrum autem percutiat eas Israhel usque [*]( 13 Dent. 7, 1-8 ) [*]( 3 et eras. in D 4 insperante D1 8 enexiaa W ezequamur 0 10 digaissima Xc dispensatione D1 11 necleximus WO 13 discribitur DlP discribetnr W inquid DW P 16 ingrederis DIWO: ingrediaris D\'PX 16 etbaeam D dieteum WP cetheum 0 hettheum X gergesseam OX 17 chaDnaneum Dl chananeum D2P2 X cananeum WO chanaaneum P1 feiezeum DOPX et eoaeum OP gebusseam D hiebusseum 0 hiebxueum P 19 tradederitqae Dl dominus etn. WOX 20 internitionem DWPX 23 nationis Dl maiores 0 W isrf DW frhl 0 (passim) 25 iart W )

92
ad internicionem, an reseruet eas et parcat, et utrum ineat necne cum eis foedus et utrum societ cum eis coniugia an non societ, ipsorum esse testatur. quo testimonio manifeste discernitur, quid libero arbitrio quidue dispensationi uel cotidiano adiutorio domini debeamus adscribere, et quod diuinae sit gratiae praestare nobis occasiones salutis et prouentus secundos atque uictoriam, nostrum uero ut concessa dei beneficia uel intentius uel segnius exsequamur. quam rationem etiam in illorum caecorum curatione satis euidenter uidemus expressam. quod enim transit ante eos Iesus, diuinae prouidentiae et dignationis est gratia: quod uociferantur et dicunt: miserere nostri, domine, fili Dauid, fidei ipsorum et credulitatis est opus.

quod uisum recipiunt oculorum, diuinae miserationis est munus. quod autem etiam post perceptionem cuiuslibet muneris tam gratia dei quam ratio liberi perseueret arbitrii, leprosorum quoque decem qui pariter curati sunt declarat exemplum. e quibus dum unus per arbitrii sui bonum gratiarum restituit actionem, dominus nouem requirens unumque conlaudans sollicitudinem adiutorii sui etiam circa inmemores beneficiorum suorum iugem se retinere demonstrat. hoc ipsum enim uisitationis suae donum est, quod uel suscipit et adprobat gratum uel requirit ac reprehendit ingratos.

Credere tamen inconcussa fide nos conuenit nihil sine deo prorsus in hoc mundo geri. aut enim uoluntate eius aut permissu agi uniuersa fatendum est, ut scilicet haec quae bona sunt uoluntate dei perfici auxilioque credantur, quae autem contraria sunt permissu, cum pro nequitiis ac duritia cordis nostri deserens nos diuina protectio diabolum nobis uel [*]( 12 Mt. 20, 31 16 cf. Luc. 17, 11 sqq. ) [*]( 1 internecionem (ec in ras. m. 2) D internit. X 2 neone WO\': ne 0*P om. X ras. 4-5 liti, in D 3 manifestissime 0 4 quid nero dispensatione 0 7 adque OP 8 exequamur 0 9 in om. 0 10 transiit OX v 12 miserire D 14 post perceptionem D2OPXv: pceptionem D1 post receptionem W 16 lebros. 0 17 ezemplo 0 18 inquirens PXc unum quoque 0 21 saacepit Wl 22 requiret Z)1 hac D 25 pmissa D\' )

93
ignominiosas corporis passiones patitur dominari.

quod etiam apostoli uocibus euidentissime perdocemur dicentis: propter quod tradidit illos deus in passiones ignominiae, et iterum: quia non crediderunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conuenit, et ipse dominus per prophetam: et non audiuit populus meus uocem meam: et Israhel non intendit mihi. propter quod dimisi eos, inquit, secundum adinuentiones cordium eorum, ambulabunt in adinuentionibus suis.

GERMANVS: Hoc testimonium apertissime liberum demonstrat arbitrium quod dicitur: si populus meus audisset me, et alibi: et non audiuit populus meus uocem meam. cum enim dicit si audisset, ostendit in potestate illius fuisse uel adquiescendi uel non adquiescendi iudicium. quomodo igitur non in nobis nostra salus est conlocanda, cum uel audiendi uel non audiendi ipse nobis concesserit facultatem?

PAFNVTIVS: Acute quidem considerastis hoc quod dicitur si audisset me, sed nequaquam qui sit qui ad audientem uel non audientem loquatur adtendistis nec illud quod sequitur: pro nihilo utique inimicos eius [*]( 2 Rom. 1, 26 4 1. c. 28 7 Ps. 80, 12-13 12 1. c. 14 13 1. c. 12 22 1. c. 15 ) [*]( 1 corporum 0 2 dicentes W1 P1 X1 3 passionis D1 4 credederunt D\' habere om. 0 5 notitii WOP 6 connenit WP: conneniunt (ninnt in ras. m. 2) D et OXv et om. 0 per proph.] perphetam D 7 meus om. W 8 isrt DW 9 inquid DP adinuentιόnes] desideria in ras. longioris uocis m. 2 D cordis D\'Xc 11 testimonio 0 12 quo dicitur D2Xv, quod igitar W: cf. cap. 22, 2 quod dicet 0 13 et (ante non) s.l.m. 2 D meas om. D1 15 uel post fuisse om. W adquiescenda (priore loco) D\' 16 constituenda (stituenda in ras. m. 2) D 17 concessit 0 19 Pafns X acute quidem om. W 20 qui DWOP: quis v ad om. 0 21 adtendistis W: adtenditia (prius i in ras.) D et OPv nee] et W )

94
hiimiliassem: et super tribulantes eum inmisissem manum meam. nemo igitur haec quae protulimus, ut nihil geri sine domino probaremus, praua interpretatione detorquens ad defensionem liberi arbitrii ita conetur adsumere, ut ab homine gratiam dei prouisionemque cotidianam temptet auferre per hoc quod dicitur: et non audiuit populus meus uocem meam, et iterum: si populus meus audisset me, Israhel si in uiis meis ambulasset et cetera, sed respiciat, quod sicut liberi arbitrii facultas populi inoboedientia demonstratur, ita cotidiana circa eum prouisio dei clamantis quodammodo et monentis ostenditur.

cum enim dioit: si populus meus audisset me, priorem utique se locutum eis euidenter ostendit. quod fieri a domino non solum per legem scriptam litteris, uerum etiam cotidianis monitis solet secundum illud quod per Esaiam dicitur: tota die expandi manus meas ad populum non credentem mihi et contradicentem. utrumque ergo potest hoc testimonio conprobari quod dicitur: si populus meus audisset me, Israhel si in uiis meis ambulasset, pro nihilo utique inimicos eius humiliassem: et super tribulantes eum inmisissem manum meam.

nam sicut liberum arbitrium per inoboedientiam populi demonstratur, ita dispensatio dei et auxilium eius uersiculi ipsius initio declaratur ac fine, cum se et priorem locutum fuisse commemorat et postea inimicos eius humiliaturum, si ab eodem fuisset auditus. nos enim per haec quae protulimus non liberum arbitrium hominis uolumus submouere, sed huic adiutorium et gratiam dei per singulos dies ac momenta necessariam conprobare. [*]( 15 Beai. 66, 2 (LXX) ) [*]( 1 eum W: eos (os in ras. m. 2) D et OPXv inmisissem WX: inmississem Dl misissem (miss-) D\'OPv 3 deo 0 4 adstlmere D 6 per om. D\' 8 lsrt D WF 9 arbitri 0 10 cottid. X 11 momentis D\' 12 meus om. X loqutum D loquutum 0 13 quod] quodsi D 18 quo W 19 isrl W 21 eos D\'P misiBsem OP 24 loquutum 0 27 aummonere D summoueri W 28 necessaria OP )

95