Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

oportet ergo nos semper cum beato Dauid canere: fortitudo mea, et laudatio mea non liberum arbitrium, sed dominus: et factus est mihi in salutem. quod doctor quoque gentium non ignorans idoneum se factum ministerio noui testamenti non suo merito nec sudore, sed dei miseratione, proclamat: non quod simus, inquit, idonei cogitare aliquid ex nobis quasi a nobis, sed sufficientia nostra ex deo est. quod minus Latine, sed expressius dici potest: idonitas nostra ex deo est. denique sequitur: qui et idoneos nos fecit ministros noui testamenti.

In tantum autem uniuersa quae ad salutem pertinent apostoli sibimet a domino largita senserunt, ut ipsam quoque fidem praestari sibi a domino postularent dicentes: adde nobis fidem, plenitudinem eius non libero arbitrio praesumentes, sed dei sibi credentes munere conferendam. denique docet nos idem auctor salutis humanae, quam ipsa fides nostra lubrica sit et infirma et nequaquam sibi sufficiens, nisi fuerit auxilio domini roborata, dicens ad Petrum: Simon Simon, ecce Satanas expetiuit uos ut cribraret uos tamquam triticum: sed ego rogaui patrem meum, ne deficeret fides t u a.