Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
oportet ergo nos semper cum beato Dauid canere: fortitudo mea, et laudatio mea non liberum arbitrium, sed dominus: et factus est mihi in salutem. quod doctor quoque gentium non ignorans idoneum se factum ministerio noui testamenti non suo merito nec sudore, sed dei miseratione, proclamat: non quod simus, inquit, idonei cogitare aliquid ex nobis quasi a nobis, sed sufficientia nostra ex deo est. quod minus Latine, sed expressius dici potest: idonitas nostra ex deo est. denique sequitur: qui et idoneos nos fecit ministros noui testamenti.