Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, qui libero utique mihi nascebantur arbitrio, consolationes tuae laetificauerunt animam meam: per tuam scilicet inspirationem uenientes in cor meum et reserantes contemplationem futurorum bonorum, quae pro teo nomine laborantibus praeparasti, non solum abstulerunt omnem anxietatem cordis mei, uerum etiam summam laetitiam contulerunt. et rursum: nisi quia dominus adiuuit me: paulo minus habitauerat in inferno anima mea. liberi utique arbitrii prauitate in inferno se habitaturum fuisse testatur, nisi domini fuisset adiutorio ac protectione saluatus.

a domino enim, non a libero arbitrio gressus hominis diriguntur, et cum ceciderit iustus, libero dumtaxat arbitrio, non conlidetur. quapropter ? quia dominus subponit manum suam. hoc est apertissime dicere: nullus iustorum sibi sufficit ad obtinendam iustitiam, nisi per momenta singula titubanti ei et conruenti fulmenta manus suae subposuerit diuina clementia, ne prostratus intereat penitus, com fuerit liberi arbitrii infirmitate conlapsus.