Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
si igitur hi, qui perfecte terrenas istas uisibilesque abdicant facultates, certis ex causis ad illam apostolicam caritatem peruenire non possunt nec illum sublimiorem paucorumque admodum renuntiationis tertium gradum expedito queunt uigore conscendere, quid illi de semet ipsis iudicare debebunt, qui nec primam quidem quae perfacilis est perfecte adripientes atque antiquas pecuniarum suarum sordes cum infidelitate pristina retentantes nudo tantum sibimet autumant monachorum uocabulo gloriandum?