Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Yt uero ad certum districtionis examen uestrarum uirium quantitatem metiri congrua aestimatione possitis, cuiusdam uobis senis, id est abbatis Apollo factum breuiter indicabo, ut, si uos intimum uestri cordis examen huius proposito atque uirtuti haud inferiores esse censuerit, absque iactura propositi uestri professionisque periculo patriae inhabitationem ac parentum uiciniam praesumatis, certi quod districtionem humilitatis huius, quam uobis in hac prouincia non solum uoluntas, sed etiam necessitas peregrinationis extorquet, propinquitatis adfectus aut locorum oblectatio non possit euincere.
ad hunc igitur quem praediximus senem cum germanus suus intempesta nocte uenisset, inplorans ut de monasterio suo paulisper egressus ad euellendum bouem, quem caeno palustri eminus inhaerere flebiliter querebatur, ei esset auxilio, quia eum solus nequaquam posset eruere, abbas Apollo pertinaciter obsecranti: cur, ait, iuniorem fratrem nostrum, quem praeteriens propiorem quam me habueras, non rogasti? cumque ille eum mortem olim sepulti fratris oblitum et ex nimia continentiae ac solitudinis iugitate uelut inpotem mentis existimans respondisset: quemadmodum poteram de sepulchro eum qui ante annos quindecim obiit inuocare?