Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GEKMANVS : Satis utili ac necessario praecipitur instituto hoc operum genus, quod intra cellam exerceri potest. etenim non solum exemplo beatitudinis uestrae apostolicarum uirtutum imitatione fundatae, uerum etiam experientiae nostrae testimonio commoditas huius rei nobis saepe conperta est. sed parentum uicinia, quam nec uos nimium respuistis, cur a nobis tantopere debeat euitari, non satis claret. cum enim uos in omni perfectionis uia inreprehensibiliter incedentes non solum in propriis residere regionibus, sed nec longe a uiculis suis quosdam recessisse cernamus, cur id, quod uobis noxium non est, nobis putetur aduersum?

ABRAHAM: Nonnumquam mala ex bonis rebus sumi uidemus exempla. nam si eadem quis agere non eodem adfectu atque proposito aut dissimili uirtute praesumpserit, profecto exinde laqueos deceptionis ac mortis incurret, unde aliis aeternae uitae fructus adquiritur.