Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
non enim sedare interioris hominis motus et cogitationum suarum tempestatibus obuiare iugi sollicitudine ac perseueranti intentione didicerunt, qui [*]( \'7 Hab. 2, 1 (LXX) ) [*]( 1 adque B capiet F 2 amo BFO 3 et] ac Κν 4 sagatd F 5 hanc... custodiam 0 perseuerens Fl 6 abbacnch B abacuc K profetam F 8 et nideam quod K1 10 dificnltatis B 11 siue O2Κν: om. 0* porfyrionis B\'F porfirionis Bl prophirionis 0 pnrfnrionis K 12 Sime cdprobatnr manifestis (sic) F longiori F* 14 eremns 0 sciti 0\': scitU O2K1 scithii B1FК2 scithie B* 16 cellularum ΟΚν illi 01 18 scitiotica K1: scithiotica FK* sci.thiotjca B (0 eras.) schitiotica 0 20 solitudines OKl 21 commemorationem K1 22 adque Bl 23 agnonicii K nooitii B interiores 0 )
Nec mirum si in cella quis residens, quasi in artissimum claustrum cogitationibus congregatis, anxietatum multitudine suffocetur, quae de carceribus habitaculi cum homine prorumpentes continuo uelut equi effrenes per diuersa peruolitant. sed cum ad praesens de suis uelut stabulis euagentur, capitur statim aliquod uel breue ac triste solacium: cum uero corpore ad cellam propriam remeante rursum quasi ad sedem suam cuncta cogitationum caterua recucurrerit, grauiores excitat stimulos ipsa inueteratae licentiae consuetudo.