Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nam cum longiore solitudinis interuallo ab uniuersis urbibus et habitaculis hominum quam heremus Sciti diuidantur (septem siquidem uel octo mansionibus uastissimae solitudinis deserta penetrantes uix ad cellarum suarum secreta perueniunt), tamen, quia illic agriculturae dediti claustris minime cohibentur, cum ad haec squalida in quibus degimus uel illa Scitiotica uenerint loca, tantis cogitationum aestibus, tanta animi anxietate uexantur, ut quasi rudes et qui solitudinis exercitia ne leuiter quidem aliquando contigerint commorationem cellae et quietis silentia tolerare non possint atque ex eis statim excussi tamquam expertes ac nouicii proturbentur.