Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et ut hoc euidentius crebra repetitione reddatur: uxorem antea in lasciua passione desiderii possidebam, hanc eandem in honore sanctificationis et uera Christi dilectione possideo: una est mulier, sed centuplum creuit meritum caritatis. si autem et pro irae ac furoris perturbatione iugem patientiae lenitatem, pro sollicitudinis ac distentionis angore securitatis [*]( 5 cf. Eph. 1, 5 7 loh. 16, 15 11 I Cor. 3, 22 12 Prov. 17, 6 (LXX) 23 I Thess. 4, 5 ) [*]( 2 debebatur 0 3 poseeesiones F1 6 patriis F possedebit BF et ad... kie desinit B adque 0 10 succedit F OZ cottidie OZ 12 et ealomon 0 15 pro] etiam F 16 ponderi F* tantumdem 0 17 sed eras. in Z: om. 0 restituieset FZ1 18 cum om. F contemtu F 19 et F: adque 0 atque Zv 20 pretiose 0 iocunditaa FZ repen- Betur 0 22 uxorem quam antea 0 23 lasciua passione F: p. fragilia OZx 26 et om. 0 27 securitates Fl )
et si uniuscuiusque uitii breui ac lubricae uoluptati contrariarum uirtutum merita conferantur, centuplo haec esse meliora multiplicata iucunditas adprobabit. centenarius enim numerus de sinistra transfertur ad dexteram, et licet eandem in supputatione digitorum figuram tenere uideatur, nimium tamen quantitatis magnitudine supercrescit. fiet enim ut qui haedi formam gerere uidebamur in laeua. ouis meritum translati consequamur ad dexteram.