Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
multo ergo credibilins multoque manifestius est eum, qui aliquid saecularium uel affectuum uel bonorum Christo suadente contempserit, a fratribus atque consortibus propositi sui, qui ei spiritali glutino conligantur, centuplo gratiorem etiam in hac uita recipere caritatem. hanc siquidem, quam inter parentes ac filios atque germanos, coniuges uel propinquos, siue societas copulat seu consanguinitatis necessitudo coniungit, satis breuem esse constat ac fragilem.
denique etiam boni ac pu cum adoleuennt filii a parentum domibus nonnumquam ac substantiis excluduntur, communio quoque consortii iugalis interdum etiam honesta causa interueniente diuellitur, fratrum dirimit facultatem contentiosa diuisio: monachi soli perpetuam coniunctionis retinent unitatem atque indiscrete possident uniuersa, qui omnia sua esse quae fratrum, omnia fratrum credunt esse quae sua sunt. si ergo istis quibus carnalis caritas copulatur affectibus dilectionis nostrae gratia conferatur, profecto centuplo haec dulcior atque sublimior est. recipietur sane etiam de [*]( 1 Mt. 19, 29 ) [*]( 1 relinquid B relinquit F reliquerit Ov uel] aut 0 2 uxores Z 4 possedebit B 5 adque BO 7 adepti 0: adepti naneti BF nancti Z grasso 0 8 quum 0 12 adque BO 13 conglutino Bl gluttino F 15 adque B iermanos 0 16 propinoos 0 siue] seu 0 copulat 0: copulae rell. v 18 quum 0 (passim) 20 interdum iugalis B1 coniugalis B2Zv coniugaliis 0 21 facultatem (i. e. patrimonium, cf. Inàic.) BF: cari- tatem OZv 22 perpetuae OZv 23 adque B 25 isti 0 26 affectio Z gratiae Z 27 adque B pręcipietur F1 ) [*]( XIII. CMB. 2. ) [*]( 45 )
pro laetitia quoque illa, quam in unius agri ac domus possessione quis habuit, centuplo maiore diuitiarum gaudio perfruetur, qui in adoptionem transiens filiorum dei uniuersa quae aeterni sunt patris ot propria possidebit et adfectu atque uirtute ad imitationem ueri illius filii proclamabit: omnia quae habet pater mea sunt, nec iam cum illa poenali distentionis ac sollicitudinis cura, sed securus ac laetus uelut in propriis ubique succedet, audiens cotidie sibimet ab apostolo praedicari: omnia enim uestra sunt, siue mundus, siue praesentia siue futura, et a Salomone: fidelis uiri totus mundus diuitiarum.
habes ergo istam centupli retributionem in magnitudine meriti et in discretione tam inconparabilis qualitatis expressam. neque enim si pro aeris ant ferri aut uilioris cuiusquam metalli certo pondere tantundem ponderis sed auri quispiam reddidisset, non etiam amplius restituisse quam centuplum uideretur: ita cum pro contemptu uoluptatum et adfectuum terrenorum spiritale gaudium et pretiosissimae caritatis iucunditas repensatur, etiamsi ipse sit numerus, centuplo tamen haec maior atque praeclarior est.