Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tali beatus Abraham de inlusionis nostrae uel origine uel medella disputatione disseruit atque oculis quodammodo nostris cogitationum quas diabolus auctor ingesserat propalauit insidias nosque ad desiderium uerae mortificationis accendit, quo etiam multos, licet incompto haec omnia sermone digesta sint, credimus inflammandos. nam licet summorum patrum flagrantissimos sensus tepida eloquii nostri fauilla contexerit, plurimorum tamen algorem, qui remotis uerborum cineribus uiuacitatem latentium sensuum suscitare uoluerint, calefaciendum putamus.

sed ad uos, o sancti fratres, non utique hunc ignem, quem dominus uenit mittere in terram et quem nimium ardere desiderat, ita spiritu praesumptionis elatus emisi, ut quasi feruentissimum propositum uestrum caloris huius adiectione succenderem, sed ut uobis maior apud filios esset auctoritas, si id, quod ipsi non mortuo uerborum sono, sed uiuo docetis exemplo, etiam summorum atque antiquissimorum patrum praecepta confirment. superest ut me periculosissima hactenus tempestate iactatum nunc ad tutissimum silentii portum spiritalis orationum uestrarum aura comitetur. [*]( 11 cf. Luc. 12, 49 ) [*]( 1 abraam 0 2 adque 0 6 sunt 0 7 fraglant. 0 10 sanctissimi 0 12 ita de 0 14 succenderet Z aput 0 16 set etiam uestro docetis 0 adque 0 18 actenus OZ 19 comitetur. Explicit conlatio abbatis abrahe (abbatis abrahae conla VII Z) de mortificatione OZ Finit liber conlationum editum a beato casaiano do grs 0 )