Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
regnum enim caelorum secundum sententiam domini uim patitur, et uiolenti diripiunt illud. isti profecto sunt laudabiles uiolenti, qui uim faciunt perditioni suae. homo enim, ut scriptum est, in doloribus laborat sibi et uim facit perditioni suae. perditio nostra est oblectatio uitae praesentis et ut expressius dicam exsecutio desideriorum uoluntatumque nostrarum, quas si quis ab anima sua subtraxerit ac mortificauerit, gloriosam profecto et utilem perditioni suae uim facit, abnegans dumtaxat ei iucundissimas uoluntates, quas per prophetam sermo diuinus frequenter incusat dicens: quia in diebus ieiunii uestri inuenietur uoluntas uestra, et iterum: si auerteris a sabbato pedem tuum, facere uoluntatem tuam in die sane meo, et glorificaueris eum dum non facis uias tuas, et non inuenitur uoluntas tua, ut loquaris sermonem.