Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quomodo enim non centuplum et si domini nostri sententiae superadici aliquid fas est plus quam centuplum recipit, qui decem uel uiginti seruorum ministeria infida et coacticia derelinquens tot ingenuorum ac nobilium spontaneo fulcitur obsequio? quod ita esse etiam uestris experimentis probare potuistis, qui singulis patribus matribusque ac domibus derelictis, quamlibet mundi partem fueritis ingressi, patres et matres fratresque innumeros, domos quoque et agros seruosque fidelissimos absque ullo sollicitudinis labore conquiritis, qui uos ut proprios dominos summis suscipiunt, amplectuntur, fouent, uenerantur officiis.

sed hoc, inquam, sancti ministerio merito ac fiducialiter perfruentur, qui prius in seruitutem fraternitatis semet ipsos suaque omnia uoluntaria deuotione subdiderint. recipient enim secundum sententiam domini libere id quod ipsi aliis dependerunt. quisquis autem haec humilitate sincera consortibus suis ante non detulerit, quomodo deferri sibi ab aliis patienter admittet, cam grauari se eorum obsequiis intellegat potius quam foueri, quia accipere fratrum mauult quam reddere famulatum?

haec tamen omnia non cum remissa securitate nec cum inerti oblectatione percipiet, sed secundum uerbum domini cum persecutionibus, id est cum pressuris saeculi huius ac summis angoribus passionum, quia, sicut ille sapientissimus contestatur, qui suauis et sine dolore est in egestate erit. regnum enim caelorum non desides, non remissi, non delicati, non teneri, [*]( 17 cf. Mt. 7, 2 24 cf. Marc. 10, 30 26 Prov. 14, 23 (LXX) ) [*]( 1 quisquis Ov 3 ubis F 5 nostri] non F 6 XX FZ 11 et post patres om. OZx 12 Bollicitudinea F1 14 amplectantur Z ante hoc in F eras. est qui 19 detulit OZ 20 admittit FOZ 21 quia] qui Zc 22 reddere F: accipere 0 recipere Z deferre v 23 inherti Fl 27 ingestate F etenim 0 28 deligati F )

709
sed uiolenti diripiunt. qui ergo hi uiolenti sunt? nempe illi qui non aliis, sed animae suae praeclaram inferunt uiolentiam, qui direptione laudabili omni eam praesentium rerum uoluptate fraudantes uoce dominica egregii direptores pronuntiantur et per huiuscemodi rapinam regnum caelorum uiolenter inuadunt.

regnum enim caelorum secundum sententiam domini uim patitur, et uiolenti diripiunt illud. isti profecto sunt laudabiles uiolenti, qui uim faciunt perditioni suae. homo enim, ut scriptum est, in doloribus laborat sibi et uim facit perditioni suae. perditio nostra est oblectatio uitae praesentis et ut expressius dicam exsecutio desideriorum uoluntatumque nostrarum, quas si quis ab anima sua subtraxerit ac mortificauerit, gloriosam profecto et utilem perditioni suae uim facit, abnegans dumtaxat ei iucundissimas uoluntates, quas per prophetam sermo diuinus frequenter incusat dicens: quia in diebus ieiunii uestri inuenietur uoluntas uestra, et iterum: si auerteris a sabbato pedem tuum, facere uoluntatem tuam in die sane meo, et glorificaueris eum dum non facis uias tuas, et non inuenitur uoluntas tua, ut loquaris sermonem.