Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quomodo enim non centuplum et si domini nostri sententiae superadici aliquid fas est plus quam centuplum recipit, qui decem uel uiginti seruorum ministeria infida et coacticia derelinquens tot ingenuorum ac nobilium spontaneo fulcitur obsequio? quod ita esse etiam uestris experimentis probare potuistis, qui singulis patribus matribusque ac domibus derelictis, quamlibet mundi partem fueritis ingressi, patres et matres fratresque innumeros, domos quoque et agros seruosque fidelissimos absque ullo sollicitudinis labore conquiritis, qui uos ut proprios dominos summis suscipiunt, amplectuntur, fouent, uenerantur officiis.

sed hoc, inquam, sancti ministerio merito ac fiducialiter perfruentur, qui prius in seruitutem fraternitatis semet ipsos suaque omnia uoluntaria deuotione subdiderint. recipient enim secundum sententiam domini libere id quod ipsi aliis dependerunt. quisquis autem haec humilitate sincera consortibus suis ante non detulerit, quomodo deferri sibi ab aliis patienter admittet, cam grauari se eorum obsequiis intellegat potius quam foueri, quia accipere fratrum mauult quam reddere famulatum?