Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Proinde etiam illa retributio praemiorum, qua perfecte renuntiantibus in hac uita centuplum dominus repromisit [*]( 1 PI. 38, 9 3 Mt. 11, 28 5 1. c. 30 14 Pror. 19, 3 (LXX) 16 Ezech. 18, 25 (LXX) 17 1. c. (LXX) ) [*]( 1 qaooiam] uox in 0 euanuit 4 honerati B\'0 5 secantor OZ 6 suane est et BF: suaue et Οβν honas Bl 8 adque B 11 nobis ac duram Zv 12 pjasphemo B blasfemo FOZ 13 adqae B aspiritate F 16 dominum BF et oм. BF aggeum codd. 17 responditar Bl 19 saaae olentem BFr: splendentem OZc 20 tenerrimam] saaae olentem OZc tetris BOZ fetidis codd. 27 quia Z )

705
dicens: et omnis qui reliquit domum uel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet in praesenti et uitam aeternam possidebit, recte atque uerissime eodem sensu absque ulla fidei perturbatione suscipitur. multi enim occasionem huius sententiae adepti crasso intellectu haec in illo mille annorum tempore carnaliter sanctis restituenda confirmant, cum utique illud saeculum, quod post resurrectionem futurum dicunt, praesens intellegi non posse fateantur.