Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Maiora igitur nobis per conluctationem temptationum laudis contulit praemia benigna erga nos gratia saluatoris, quam si omnem a nobis necessitatem certaminis abstulisset. etenim sublimioris praestantiorisque uirtutis est persecutionibus aerumnisque uallatum manere semper inmobilem et ad praesidia dei fidum atque intrepidum perdurare, humanisque incursibus uelut armis inuictae uirtutis accinctum gloriosissime de inpatientia triumphare et adquirere quodammodo de infirmitate uirtutem, quia uirtus in infirmitate perficitur.