Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui omnia quae ab aliis auferri possunt sua non esse cognoscit, illud inuicta uirtute proclamans: nihil intulimus in hunc mundum: haud dubium quia nec auferre quid possumus? cuius autem inopiae necessitate eius superabitur fortitudo, qui peram in uia, aes in zona habere non nouit, sed cum apostolo gloriatur in ieiuniis multis, in fame et siti. in frigore et nuditate?

qui labor quodue tam arduum senioris praeceptum tranquillitatem pectoris eius poterit perturbare, qui nullam habens propriam uoluntatem omnibus quae sibi fuerint imperata non solum patienter, sed etiam gratanter occurrit nostrique saluatoris exemplo non quaerit suam, sed patris facere uoluntatem, dicens et ipse ad patrem suum: uerumtamen non sicut ego uolo sed [*]( 1 U Cor. 12, 10 8 cf. PhIL 3, 8 10 Mt. 16, 26 15 I Tim. 6, 7 18 Mt. 10, 9—10. Marc. 6, 8-9 19 II Cor. 11, 27 26 Mt. 26, 39 ) [*]( 1 placeo 0 4 quam 0 potena] fortior 0 6 christo] chxiito offerenB K 7 pompas] facoltates OKx 8 euunlici B 10 diapiciens Blgl ergo prodeest 0 11 totom] uniuqrsum ν mundum uniuersum K et Ywlg. 12 patietar BKl 14 oferxi F 16 ant BlFO hant B\'gl 18 post zona addwnt ΟΚν: uestem in tempora (tempore 0) 19 aportnlo Bl gloriabitur B 21 praeceptum senioris B 22 protnrbare OK uoluntatem propriam B 24 grantanter Kl )

700
sicnt tu? quibus etiam iniuriis, qua persecutione terrebitur, immo quod ei non etiam iucundum potest esse supplicium, qui in omnibus plagis cum apostolis semper exultat et optat, ut dignus habeatur pro Christi nomine contumeliam pati?

Vt autem nobis e contrario iugum Christi non leue nec suaue uideatur, contumaciae nostrae est iustius adscribendum, qui diffidentia atque incredulitate deiecti contra illius imperium, immo consilium, qui ait: si uis perfectus esse, uade uende (siue dimitte) omnia tua, et ueni sequere inepta peruersitate pugnamus, terrenarum scilicet facnlta-10 tum materias retentantes.

quarum cum nexibus animum nostrum diabolus teneat inligatum, quid superest nisi ut cum uoluerit nos a spiritalibus gaudiis separare earundem inminutione ac priuatione maestificet, id uersutis fraudibus elaborans, ut, cum iugi illius suauitas et oneris leuitas uitiosae concupiscentiae prauitate nobis fuerit ingrauata, ipsius facultatis atque substantiae, quam nobis pro requie ac solacio reseruamus, uinculis inretitos saecularium curarum flagris semper excruciet, ex nobismet ipsis quo dilaceremur exculpens? funiculis namque peccatorum suorum unusquisque constringitur, audiens per prophetam: ecce omnes uos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis uestri, et in flammis, quas snccendistis.