Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Necdum uos desideriis renuntiasse mundanis nec mortificasse concupiscentias pristinas cogitationum uestrarum prodit infirmitas. nam sicut desidiam cordis uestri desideriorum uestrorum peruagatio protestatur, hanc peregrinationem ac parentum absentiam, quam mente potius suscipere debuistis, carne tantummodo sustinetis. sepulta enim haec omnia ac de cordibus uestris euulsa penitus iam fuissent, si uel rationem ipsius abrenuntiationis uel principalem solitudinis causam in qua consistimus cepissetis.