Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim potest secundum sententiam domini ciuitas abscondi super montem positu, quia diligentes, inquit, me, dominus, glorificabo, qui autem me contemnunt, eruntignobiles. uerumtamen nosse debetis hanc esse subtilissimam diaboli calliditatem, hanc occultissimam foueam, in quam miserabiles et incautos quosque praecipitat, ut, dum eis maiora promittit, necessaria cotidiani fructus emolumenta subripiat, abstrusiores scilicet ac uastiores solitudines expeti debere persuadens easque uelut miris amoenitatibus consitas in eorum corde depingens. ignota etiam quaedam et quae penitus nusquam sunt loca uelut cognita ac praeparata nostraeque potestati iam dedita et absque ulla difficultate possidenda confingit.