Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

eodem modo de uisibilibus ad inuisibilia transeuntes animae nostrae partibus atque ut ita dixerim membris uim cuiusque uitii inesse credamus. quam cum sapientissimi quique tripertitae definiant esse uirtutis, necesse est ut aut λογιϰόν, id est rationabile, aut θυμιϰόν, id est irascibile, aut ἐπιθυμητιϰόν, id est concnpiscibile eius aliquo conrumpatur incursu. cum ergo aliquem ex his adfectibus uis noxiae obsederit passionis, pro illius corruptione etiam uitio nomen inponitur.