Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Et ideo cum etiam nobis parentum praesidia non deessent, tamen hanc cunctis opibus praetulimus nuditatem et cotidiana corporis alimenta nostris maluimus sudoribus praeparare quam secura parentum praebitione fulciri, laboriosissimae huic penuriae illam quam praedicas otiosam scripturarum meditationem atque infructuosam lectionis instantiam postponentes. quam procul dubio libentissime sectaremur, si hoc esse utilius uel exemplis suis apostolica tradidisset auctoritas uel instituta seniorum salubriter definissent.
nouens autem te etiam ex hoc non leuius quam illo quo supra diximus adfici detrimento, quia cum sis sani corporis ac robusti, stipe sustentaris aliena, quae iuste solis est debilibus adtributa. nam utique omne hominum genus absque illo [*]( 1 ef. Act 20, 34. I Cor. 4, 12 6 Act. 20, 34 9 II Thess. 3, 7-9-) [*]( 1 quotid. 0 cottid. Z 2 efesiorum BKl effesiorom F 6 se delendum? cf. XLIII, 7, 3 7 ad om. Οβc 11 mandncabimns BF\'O 12 graueremus F\' 13 quasi] quia βν 14 imitandos fJ 18 cottid. β 19 fnlgiri F\' 21 adque Bl 24 praefinisseDt (praefen. K1) Οβν (cf. §. 3 maiorom definitio) 25 quo] quod 0 26 quum 0 )
hoc denique maiorum nostrorum definitio habet, qui quidquid ad necessitatem cotidiani uictus insumitur, quod opere manuum nostrarum effectum partumque non fuerit, ad agapem referri debere sanzerunt secundum apostolum, qui otiosis penitus interdicens opem largitatis alienae qui non, inquit, operatur, nec manducet.
his beatus Antonius aduersus quendam usus uerbis etiam nos magisterii sui informauit exemplis, ut parentum perniciosissima blandimenta et omnium qui uictui neceasaria subministrant agapem, insuper etiam amoenae habitationis gratiam deuitemus, squalentesque naturali amaritudine harenas et perustas salsa inundatione regiones nullique ob id ipsum hominum iuri dominioque subiectas cunctis huius mundi opibus praeponamus, ut non solum frequentias hominum obtentu inuiae solitudinis declinemus, sed etiam ut nequaquam nos ad qualiscumque culturae distentionem uberis soli natura sollicitet, per quam mens ab illa principali cordis obseruatione distracta spiritalibus studiis reddatur effeta.
Nam quod alios quoque saluare uos posse confiditis et spe maioris lucri ad reuisendam patriam festinatis, audite [*](11 II Thess. 3, 10. ) [*]( 2 cottid. β 3 operationis Οβν ezepectat B alia Bt: om. βν 5 giorifiqant Z1 7 difinitio K qui Zr: om. reU. quicquid F2Οβ2 8 quotid. 0 cottid. β 9 quefectum Bl paratumque 0 referre β 10 sanczerunt K1 11 largitates Zl inquid BFOK.Z 13 exempli 0 exemplo pv 14 pernit. B 15 neceBsariam β2c agapem om. 0* amoenae] omnem β omnem amoenae Ov 16 squalentisque K. 17 harenas OXx: arenas reR. 18 mundi huius opibus Fv huius opibus mundi B 19 onamus B1 20 optentu F ut om. pc 21 qualescumque Bl 23 redderetur Οβν effecta F1OK1 24 salbare quoque 0 25 sps B )