Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quarta atque uicensima ista conlatio abbatis Abraham Christo fauente procuditur, omnium seniorum traditiones atque statuta concludens: qua uestris orationibus consummata illorum uiginti quattuor seniorum, qui in sancta Apocalypsi coronas suas agno offerre dicuntur, numero mystice congruentes cunctarum promissionum nostrarum debitis nos credimus absoluendos. si qua proinde gloria hi uiginti quattuor seniores nostri ob institutionis suae meritum fuerint coronati, illi qui pro salute mundi immolatus est agno prostratis sunt capitibus oblaturi: ipse enim et illis tam eximium sensum et nobis qualemcumque sermonem, quo tanta profunditas promeretur, propter honorem nominis sui donare dignatus est. et necesse est ut ad auctorem bonorum omnium muneris sui merita referantur, cui hoc ipso debetur amplius quo magis soluitur.