Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui dum arte mirifica aSrios gressus per inania moliuntur, si illam angustiorem uestigio semitam non cauta atque sollicita moderatione seruauerint, terra, quae omnibus uelut naturalis est basis et solidissimum cunctis ac tutissimum fundamentum, fit illis praesens ac manifesta pernicies, non quia illius natura mutetur, sed quia illi ad eam praecipiti carnis pondere delabuntur. ita etiam indefessa illa dei bonitas inmutabilisque substantia ipsa quidem neminem laedit, sed nos declinando a summis atque ad ima tendendo nobis ipsi consciscimus mortem, immo ipsa declinatio mors efficitur declinanti.