Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
illi autem, qui oculos cordis sui contegunt crasso uelamine uitiorum ac secundum sententiam saluatoris uidentes non uident et audientes non audiunt neque intellegunt, uix in recessibus pectoris sui etiam illa quae magna et capitalia sunt crimina contemplantur, nullas autem cogitationum subreptiones, sed neque illos in se lubricos occultosque pruritas, qui mentem tenui atque subtili suggestione conpungunt, nec captiuitates animae suae possunt purgatis obtutibus intueri, sed inuerecundis semper cogitationibus euagantes nec dolere norunt, cum ab illa contemplatione quae singularis est distrahuntur, nec habent quod se doleant amisisse, quippe qui mentem suam ingruentibus ut libitum est cogitationibus [*]( 17 Mt. 13, 13\' ) [*]( 1 pendimus BFO 3 ac BFOK1: aut K2Zν 4 e om. 0 e contra om. β5 persecutione B: prosecat. rell. - . tasis F eicreatas B: ezecratne F screatds Οβν 6 quanta K2ν: quaBtam rtR. 7 seueritate BF conmouebit F: comm. rell. inuidiam BF 11 indicantia Kl 12 non solum non 0 13 adstringemus O adstringitur p(v) 14 cogitationeB KI 15 abscesserit βν 17 uideant F1β1 18 andient B 19 peccatoria F1 snnt et capitalia fiv 22 adque B 24 dolore 0 )