Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ita igitur etiam sancti atque ut ita dicamus uidentes, quibus summum perfectionis est studium, etiam illa, quae uelut tenebrosus animi nostri non intuetur aspectus, in semet ipsis sagaciter deprehendunt acerrimeque condemnant, usque adeo ut qui, sicut nostrae uidetur incuriae, ne tenui quidem peccati naeuo candorem uelut niuei corporis fuscauerunt, multis sibi maculis uideantur aspargi, si non dicam uanae cogitationis inprobitas in atria mentis inrepserit, sed uel psalmi qui dicendus est recordatio orationis tempore intentionem supplicantis anertent.

si emm, inquiunt, cum a quoiibet sublimi homine non dicam pro uita ac salute nostra, sed etiam pro alicuius lucri conmodo supplicamus, totam in eum carnis et mentis aciem defigentes de nutu eius trepida expectatione [*](1 obtnnderit B2OK1 2 iogressnB B\'F 3 hebens (hAbens F1 ebes 0) obsistit BFO: bebes (haebis KI) erit 0 confiquet] extimet 0* aestimet §v 4 quicquid OK7 5 pallantia K1 occxurit 0 6 sidere BFOr: uigore |Sc 8 pronuntiet O2 βν cf. cap. 4, 3 10 forte BO: portę F fortaue βν 11 etiam om. fJx: cf. cap. 1, 3 dicam O2 βν 18 intaitar BIFKI 14 contemnant Bl 15 tenuis OjSv 16 neno codd. uelnt ninei corporis B Ft conscientiae βν neno purae candorem conscientiae nrę 0 cwn ras. unius fere uersus (uidetur erat- uelut nibei eorporia) foscaberint 0 17 aspergi B\'FO, cogitationes F1 X1 18 inprouitae Bl salmi 0 19 subplicantis KlZ 20 anerteret F a quolibet Bablimi homine (homiDi 0) BFO: sublimi homini βν 22 carnis et mentis BFO: mentis et corporis βν 23 exapectatione BK )

650
pendemus, non mediocriter formidantes ne quod forte ineptum aut incongruum uerbum misericordiam audientis auertat, tum deinde si nobis. in foro ac iudicum saecularium tribunalibus constitutis, adsistente etiam e contra aduersario, in media persecutione atque conflictu tussis, excreatus, risus, oscitatio, somnus obrepserit, quanta in perniciem nostram uigilantissimus inimicus seueritatem iudicis conmouebit inuidia:

quanto magis, cum illi occultorum omnium cognitori pro inminenti perpetuae mortis periculo supplicamus, praesertim cum e diuerso callidus seductor pariter et criminator adsistat, intenta atque sollicita oratione iudicantis pietas inploranda est! nec iniuste non solum leui peccato, sed etiam grauissimo crimine inpietatis adstringetur, qui precem deo fundens subito a conspectu eius quasi ab oculis non uidentis nec audientis cogitationis inprobae uanitatem secutus abscedat.