Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Velut si in aliquam magnam domum multis sarcinis, instrumentis, uasculis inpeditam unum integra uisuum acie [*]( 21 cf. I Then. 5, 17 ) [*]( 2 uolli F 5 studio B1F 6 eai] qui F 1 et 0: om. BFp uniursorumque a 9 laucretur F et OM. a - 11 dedderit Οβν 12 ab om- a 14 eorraerit O2βν 17 in- tuitus B ofendit F 18 exercitus O1 19 ab om. 0 20 obdocatar K 22 praecepit O2β exeeatam 0 24 s om O1K1 16 poet grauissima eet in BF cop. 7, inOp cap. 6 indpit 28 instrumentis ussculis sarcinis βν aisam BFO)
ita igitur etiam sancti atque ut ita dicamus uidentes, quibus summum perfectionis est studium, etiam illa, quae uelut tenebrosus animi nostri non intuetur aspectus, in semet ipsis sagaciter deprehendunt acerrimeque condemnant, usque adeo ut qui, sicut nostrae uidetur incuriae, ne tenui quidem peccati naeuo candorem uelut niuei corporis fuscauerunt, multis sibi maculis uideantur aspargi, si non dicam uanae cogitationis inprobitas in atria mentis inrepserit, sed uel psalmi qui dicendus est recordatio orationis tempore intentionem supplicantis anertent.