Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

denique illum ipsum apostolum Paulum, qui omnium sanctorum laborem passionum numerositate transcenderat, nequaquam hoc inplere potuisse confidenter adstruimus, ipso in Actibus apostolorum discipulis adtestante: ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae-, uel cum Thessalonicensibus scribens uelabore et fatigatione nocte et die operatum se fuisse testatur. quibus licet magna eidem meritorum stipendia pararentur, tamen mens eius quamuis sancta atque sublimis non poterat non ab illa caelesti theoria intentione terreni operis aliquando diuelli.

denique cum se tantis actualibus ditari fructibus cerneret et e contrario theoriae bonum corde pensaret ac uelut in una lance tantorum laborum profectum, [*]( 1 Ecclet. 7, 21 (LXX) 13 Mt. 6, 25 18 Act. 20, 34 21 II Thesa. 3, 8 ) [*]( 1 pronuntiat К2Z inqmd BFO: om. (t homo iustus βν 2 peccabit 0: peccauit F1β peccat F* peccet B 3 umquam om. BF (non 0) 8 umquam nullam (nullam umqaam 0) cibi nnllam BFO: numquam ullam cibi ullam βν10 strnctione px 11 humanam B inopia B sterelitate BlFOK\'Z 14 quod 0 ipsom Qlum βν 17 actis B\' 20 tesalonic. B thesalonic. F . 21 ac die BF 25 ac talibus BFOv )

647
in altera delectationem diuinae contemplationis adpenderet, diu examine pectoris sui quodammodo castigato, dum illum hinc laborum stipendia inmensa delectant, illinc desiderium unitatis et inseparabilis Christi societatis etiam ad resolutionem carnis inuitat, anxius tandem proclamat et dicit: quideligam ignoro. coartor autem e duobus, desiderium habens dissolui et cum Christo esse, multo enim melius: permanere autem in carne magis necessarium propter uos.