Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

denique illum ipsum apostolum Paulum, qui omnium sanctorum laborem passionum numerositate transcenderat, nequaquam hoc inplere potuisse confidenter adstruimus, ipso in Actibus apostolorum discipulis adtestante: ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae-, uel cum Thessalonicensibus scribens uelabore et fatigatione nocte et die operatum se fuisse testatur. quibus licet magna eidem meritorum stipendia pararentur, tamen mens eius quamuis sancta atque sublimis non poterat non ab illa caelesti theoria intentione terreni operis aliquando diuelli.