Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quis enim umquam quamuis praecipuus omnium iustorum atque sanctorum huius corporis uinculis conligatus summum hoc bonum ita possidere potuisse credendus est, at numquam a diuina contemplatione discedens ne paruo quidem tempore ab eo qui solus bonus est terrenis cogitationibus putetur abstractus? qui umquam nullam cibi, nullam indumenti aliarumue carnalium rerum gesserit curam, numquam de fratrum susceptione, de loci conmutatione, de cellulae extructione sollicitus aut opem aliquam humani concupierit adiumenti aut inopiae sterilitate uexatus illam sententiam dominicae increpationis incurrerit: ne solliciti sitis animae uestrae quid manducetis, neque corpori uestro quid induamini?

denique illum ipsum apostolum Paulum, qui omnium sanctorum laborem passionum numerositate transcenderat, nequaquam hoc inplere potuisse confidenter adstruimus, ipso in Actibus apostolorum discipulis adtestante: ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae-, uel cum Thessalonicensibus scribens uelabore et fatigatione nocte et die operatum se fuisse testatur. quibus licet magna eidem meritorum stipendia pararentur, tamen mens eius quamuis sancta atque sublimis non poterat non ab illa caelesti theoria intentione terreni operis aliquando diuelli.

denique cum se tantis actualibus ditari fructibus cerneret et e contrario theoriae bonum corde pensaret ac uelut in una lance tantorum laborum profectum, [*]( 1 Ecclet. 7, 21 (LXX) 13 Mt. 6, 25 18 Act. 20, 34 21 II Thesa. 3, 8 ) [*]( 1 pronuntiat К2Z inqmd BFO: om. (t homo iustus βν 2 peccabit 0: peccauit F1β peccat F* peccet B 3 umquam om. BF (non 0) 8 umquam nullam (nullam umqaam 0) cibi nnllam BFO: numquam ullam cibi ullam βν10 strnctione px 11 humanam B inopia B sterelitate BlFOK\'Z 14 quod 0 ipsom Qlum βν 17 actis B\' 20 tesalonic. B thesalonic. F . 21 ac die BF 25 ac talibus BFOv )

647
in altera delectationem diuinae contemplationis adpenderet, diu examine pectoris sui quodammodo castigato, dum illum hinc laborum stipendia inmensa delectant, illinc desiderium unitatis et inseparabilis Christi societatis etiam ad resolutionem carnis inuitat, anxius tandem proclamat et dicit: quideligam ignoro. coartor autem e duobus, desiderium habens dissolui et cum Christo esse, multo enim melius: permanere autem in carne magis necessarium propter uos.

cum igitur multis modis boni huius excellentiam j cunctis etiam praedicationis suae fructibus praetulisset, tamen caritatis, sine qua nemo dominum promeretur, contemplatione submittitur ac propter illos, quibus adhuc lac uelut nutricula uberibus euangelicis inmulgebat, diuulsionem a Christo sibi quidem noxiam sed ceteris necessariam non recusat. etenim ad electionem huius potissimum rei illa nimia pietatis uirtute conpellitur, qua pro salute fratrum suorum, si esset possibile, etiam ultimum anathematis malum optat se incurrere.

optabam enim, inquit, ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati secundum carnem, qui sunt Israhelitae, hoc est: uellem ego non solum temporalibus, uerum etiam perpetuis addici . poenis, dummodo omnes si fieri posset homines Christi consortio fruerentur: certus etenim sum utiliorem Christo et mihi omnium salutem esse quam meam. bonum ergo hoc summum, id est dei conspectu frui et Christo iugiter inhaerere ut perfecte apostolus posset adipisci, dissolui optat hoc corpore, quod [*]( 6 Phil. 1, W-24 18 Rom. 9, 3-4 26 cf. Phil. 1, 23 ) [*]( 2 peccatoris FO1 quodadmodo Bill 3 hanc Fl laborem B 4 et om. BFO* inseperabilis Z societatis 0: societas BF Ov 6 ancxins Kl tamen B elegam B1 9 post nos in c cap. 6 incipit 11 contemplationi K2Z 18 inmulcebat β1 14 quidem sibi B 16 delectionem BF1 16 qvun K 17 optat ee BF: obtaraet 0 optasset βνcf. VIIII, 18, 3 18 optabam B: optarem rell. c inquid BlFOK\'Z ego ipse B 20 israiitQ F 21 solum om. BF 22 pollet B\'OC: potens BlF possit βr 83 niliorem F 24 post meam in BFOx cap. 6 incipit . hunc B1F1O 26 conspectni F 26 possit βν hoc BFO: a βν )

648
adnetun et multis fragilitatis suae necessitatibus inpeditum aoa potest a Christi consortio non auelli. inpossibile est enim etiam menti. quae tam crebris distenditur curis, tam uariis, tam molestis angoribus praepeditur, diuino firmi semper intuitu quod enim tam pertinax sanctorum studium, quod tam arduum potest esse propositum, em non aliquando ille uersutus insidiator mlndat?

quit ita sobtndinis secreta sectatus est et nniuersorum mortalium consortia declinauit, ut numquam cogitationibus superfluis laberetur et intuitu rerum uel occupatione aetnum terrenorum ab illa quae uere sola et bona est dei contemplatione decideret? quis tantum spiritus umquam potuit retinere feruorem, ut non interdum lubricis cogitationibus ab ipsa quoque orationis intentione translatus repente de caelestibus ad terrena conrueret? quis nostrum, ut cetera peruagationem tempora praetermittam, non illo etiam momento, quo deo supplicans ad sublimia erigit mentem, quodam stupore conlapsus etiam per id uel inuitus offendat, per quod sperabat ueniam delictorum?

quis, inqaam, tam exertns ac oigilans est, ut dum psalmum deo easit numquam ab scripturae sensu eius animus abdneatur? quis tam familiaris deo tamque coniunctus, qui apostolicum illud imperium, quo sine intermissione orare nos praecipit, uel uno die se gaudeat exsecutum ? quae licet omnia nonnullis, qui sunt crassioribus uitiis inuoluti, lenia atque a peccato paene aliena uideantur, scientibus tamen perfectionis bonum etiam minimarum rerum multitudo grauissima est

Velut si in aliquam magnam domum multis sarcinis, instrumentis, uasculis inpeditam unum integra uisuum acie [*]( 21 cf. I Then. 5, 17 ) [*]( 2 uolli F 5 studio B1F 6 eai] qui F 1 et 0: om. BFp uniursorumque a 9 laucretur F et OM. a - 11 dedderit Οβν 12 ab om- a 14 eorraerit O2βν 17 in- tuitus B ofendit F 18 exercitus O1 19 ab om. 0 20 obdocatar K 22 praecepit O2β exeeatam 0 24 s om O1K1 16 poet grauissima eet in BF cop. 7, inOp cap. 6 indpit 28 instrumentis ussculis sarcinis βν aisam BFO)

649
perspicacem, alterum coi oculorum lumen obtuderit lippitudo pariter ponamus ingressos, nonne cum ille, cui ad uidenda omnia hebens obsistit obtutus, nihil illic aliud esse confirmet nisi armaria, lectos, scamna, praesepia et quidquid non tam oculis speculantis quam manibus palpantis occurrerit, e contra hic, qui clarissimo luminum sidere etiam occulta rimatus est, multa illic minutissima et quae uix possint etiam numero conprehendi inesse proclamet, quae si aliquando in unum cumulum congregentur, paucorum quae ille palpauerat magnitudinem numerositate conpensent aut etiam forte transcendant?

ita igitur etiam sancti atque ut ita dicamus uidentes, quibus summum perfectionis est studium, etiam illa, quae uelut tenebrosus animi nostri non intuetur aspectus, in semet ipsis sagaciter deprehendunt acerrimeque condemnant, usque adeo ut qui, sicut nostrae uidetur incuriae, ne tenui quidem peccati naeuo candorem uelut niuei corporis fuscauerunt, multis sibi maculis uideantur aspargi, si non dicam uanae cogitationis inprobitas in atria mentis inrepserit, sed uel psalmi qui dicendus est recordatio orationis tempore intentionem supplicantis anertent.

si emm, inquiunt, cum a quoiibet sublimi homine non dicam pro uita ac salute nostra, sed etiam pro alicuius lucri conmodo supplicamus, totam in eum carnis et mentis aciem defigentes de nutu eius trepida expectatione [*](1 obtnnderit B2OK1 2 iogressnB B\'F 3 hebens (hAbens F1 ebes 0) obsistit BFO: bebes (haebis KI) erit 0 confiquet] extimet 0* aestimet §v 4 quicquid OK7 5 pallantia K1 occxurit 0 6 sidere BFOr: uigore |Sc 8 pronuntiet O2 βν cf. cap. 4, 3 10 forte BO: portę F fortaue βν 11 etiam om. fJx: cf. cap. 1, 3 dicam O2 βν 18 intaitar BIFKI 14 contemnant Bl 15 tenuis OjSv 16 neno codd. uelnt ninei corporis B Ft conscientiae βν neno purae candorem conscientiae nrę 0 cwn ras. unius fere uersus (uidetur erat- uelut nibei eorporia) foscaberint 0 17 aspergi B\'FO, cogitationes F1 X1 18 inprouitae Bl salmi 0 19 subplicantis KlZ 20 anerteret F a quolibet Bablimi homine (homiDi 0) BFO: sublimi homini βν 22 carnis et mentis BFO: mentis et corporis βν 23 exapectatione BK )

650
pendemus, non mediocriter formidantes ne quod forte ineptum aut incongruum uerbum misericordiam audientis auertat, tum deinde si nobis. in foro ac iudicum saecularium tribunalibus constitutis, adsistente etiam e contra aduersario, in media persecutione atque conflictu tussis, excreatus, risus, oscitatio, somnus obrepserit, quanta in perniciem nostram uigilantissimus inimicus seueritatem iudicis conmouebit inuidia:

quanto magis, cum illi occultorum omnium cognitori pro inminenti perpetuae mortis periculo supplicamus, praesertim cum e diuerso callidus seductor pariter et criminator adsistat, intenta atque sollicita oratione iudicantis pietas inploranda est! nec iniuste non solum leui peccato, sed etiam grauissimo crimine inpietatis adstringetur, qui precem deo fundens subito a conspectu eius quasi ab oculis non uidentis nec audientis cogitationis inprobae uanitatem secutus abscedat.

illi autem, qui oculos cordis sui contegunt crasso uelamine uitiorum ac secundum sententiam saluatoris uidentes non uident et audientes non audiunt neque intellegunt, uix in recessibus pectoris sui etiam illa quae magna et capitalia sunt crimina contemplantur, nullas autem cogitationum subreptiones, sed neque illos in se lubricos occultosque pruritas, qui mentem tenui atque subtili suggestione conpungunt, nec captiuitates animae suae possunt purgatis obtutibus intueri, sed inuerecundis semper cogitationibus euagantes nec dolere norunt, cum ab illa contemplatione quae singularis est distrahuntur, nec habent quod se doleant amisisse, quippe qui mentem suam ingruentibus ut libitum est cogitationibus [*]( 17 Mt. 13, 13\' ) [*]( 1 pendimus BFO 3 ac BFOK1: aut K2Zν 4 e om. 0 e contra om. β5 persecutione B: prosecat. rell. - . tasis F eicreatas B: ezecratne F screatds Οβν 6 quanta K2ν: quaBtam rtR. 7 seueritate BF conmouebit F: comm. rell. inuidiam BF 11 indicantia Kl 12 non solum non 0 13 adstringemus O adstringitur p(v) 14 cogitationeB KI 15 abscesserit βν 17 uideant F1β1 18 andient B 19 peccatoria F1 snnt et capitalia fiv 22 adque B 24 dolore 0 )

651
expandentes nihil habent propositum, quod principaliter teneant uel quod omnimodis concupiscant.

Haec sane nos in hunc errorem causa praecipitat, quia anamarteti, id est inpeccantiae ipsius uirtutem penitus igno* rantea existimamus nullam omnino culpam ex istis otiosis ac lubricis cogitationum excursibus nos posse contrahere, sed hebitudine stupefacti et uelut oculorum caecitate percussi nihil in nobis nisi capitalia crimina contemplamur eaque tantummodo credimus euitanda, quae legum quoque saecularium seueritate damnantur, a quibus si nos inmunes uel paululum ■ senserimus, nihil in nobis esse peccati protinus arbitramur.

proinde ab illo uidentium numero segregati, quia minutias multarum sordium quae intra nos congestae sunt non uidemus, nequaquam salubri conpunctione mordemur, si sensum nostrum interpellauerit aegritudo tristitiae, nec dolemus nos uanae gloriae suggestione pulsari, nec de emissa tardius uel tepidius oratione deflemus, nec reputamus ad culpam cur psallentibus uel orantibus nobis aliquid aliud quam ipsa oratio uel psalmus occurrerit, nec illud horremus, quod multa, quae uel loqui uel agere coram hominibus pudet, non erubescimus uel ad horam corde concipere, quod diuino nouimus patere conspectui, nec pollutionem turpium somniorum larga fletuum ablutione purgamus, nec lugemus quod in ipsa elemosynae pietate,

cum uel fratrum necessitatibus subuenimus uel alimonia pauperibus ministramus, serenitatem nostrae hilaritatis obnubilat auara cunctatio, nec feriri -nos ullo credimus detrimento, cum derelicta memoria dei ea quae sunt temporalia atque corrupta [*]( 1 expendentes JE1 3 Kãp VIII B VIII F qui BF ) [*]( 4 anamarteti B anamarthiti β 7 ebitadins Bl ebetudine 0 neb lad B .10 a om. βpatilolum fJ 11 in nobis esse B: nobls inesse rell. v post arbitramar in BF cap. 9, in O1β cap. 8 incipit 13 egeste 0 adgesta KZ1 a.dgestę Z2 (v) 15 aos B: om. FΟβν uana F 16 gloriae subtili snggestioue (-em 0) O2βν pulsati Ofiv tepidus F 17 quur FO sallentibus 0 19 orremus BIFO 23 elimosinae B aelimosynae F elemosine 0 24 alimonia B1FO1: alimoniam B2O2βν 25 obnubit fJ 27 adqae B corrupta BF: corporea OfJv )

652
cogitamus, ita ut nobis satis congrue Salomonis illud aptetur eloquium: feriunt me, sed non dolui: et delaaerant me, ego autem nesciui.