Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quam conparatioDem etiam in parte contraria, id est in peccatorum meritis conpensandis scriptura conseruat, ut eos qui multo minus peccauerunt impiorum conlatione iustificet dicens: iustificata est Sodoma ex te, et iterum: quid enim peccauit soror tua Sodoma? et: iustificauit animam suam auersatrix Israhel, conparatione praeuaricatricis Iudae. ita igitur et uniuersarum merita uirtutum, quae superius conprehendi, cum per se bona atque pretiosa sint, tamen theoreticae claritatis conparatione fuscantur. multum etenim sanctos quamuis bonorum operum, terrenis tamen studiis occupatos a contemplatione sublimis illius boni retrahunt ac retardant.
Nam quis eripiens inopem de manu fortiorum eius et egenum et pauperem a diripientibus eum, quis conterens molas iniquorum et de medio dentium eorum rapinas extorquens in ipso intercessionis opere diuinae gloriam maiestatis quieta mente suspiciat ? quis alimoniam pauperibus subministrans aut aduenientium turbas beniuola humanitate suscipiens in eo temporis puncto, quo pro necessitatibus fratrum sollicita mente distenditur, inmensitatem supernae beatitudinis speculetur, et cum praesentis uitae angoribus curisque concutitur. futuri saeculi statum eleuato e terrenis contagiis corde prospiciat?