Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cuius intuitu etiam ipsi apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, mali esse dicuntur, domino ad eos ita loquente: si ergo uos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis uestris, quanto magis pater uester qui in caelis est dabit bona petentibus se. denique sicut bonitas nostra supernae bonitatis intuitu in malitiam uertitur, ita etiam iustitia nostra diuinae conlata iustitiae panno menstruatae similis deputatur dicente Esaia propheta: sicut pannus menstruatae uniuersae iustitiae nostrae.